Antiquissimus sancti Michaelis cultus

Latino

Antiquissimus sancti Michaelis cultus. Rerum sacrarum periti nonnulli Michaelem abrahamiticum deum immo antecessisse censent, eidem confusum aut saltem adiutorem principem eiusdem ratum, summum ducem angelicarum cohortium ad humanum genus defendendum contra Luciferi sectatorumque istius insidias.
Universalis cultus, quia tantummodo a Iudaeis, Christianis Mahometanisque tributus, quadam plaga exortus inter Arabicam paeninsulam et Palaestinam, ubi primum Michaelis delubrum cognitum.
Ab universis veneratus Michael instar strenui ad bonum adipiscendum militis, portentorum capacis, sanatoris, animarum comitis, liturgiae magistri.
Cultus Europam pervasit fortasse impulsu militiarum araborum ad fidem Christi conversorum quibus plerumque Byzantini utebantur una cum copiis barbaricis, germanicis et slavonicis praesertim, sicut Gothi, Langobardi, Varieghi,  Bulgari. Qui omnes, egregis factis Michaelis compertis, fidelem pietatem in eum susciperunt.
Per Campaniam fervida devotio percrevit, maxime post duplicem Langobardorum victoriam contra Byzantinos.
Contra exercitum Constantii imperatoris qui Beneventum obsidebat valuit Langobardorum arianorum ad catholicam fidem conversio, quamobrem in potestatem beneventani episcopi sacrarium perclarum Montis Gargani postea pervenit.
Eo ipso die sancto Michaeli festo, Langobardi ex Capua temere eruptione facta parvulis manipulis quasi ad mortem voluntariam voti, ingentes exercitus Byzantinorum atque Neapolitanorum profligaverunt.
Fuit, aut visum, mirum prodigium Archangeli cuius potestas in defendendo prorsus affirmabatur.

San Michele sconfigge Satana - Raffaello Sanzio, 1518

Piae peregrinationes ad Garganum medium aevum prius permeaverunt: ex Europa universa non tenuiores tantum, sed principes regesque quoque sacrum Specum, ab eodem Archangelo consecratum, accesserunt. Ansa regina, uxor Desiderii Langobardorum regis a Carolo Magno submoti, contextum tectorum per Italiam creavit, id est hospitalia ad peregrinorum commodum utilitatemque. Quod  Angeli Itineri Magno tribuit famam artificis Europae civilis cultus.
Testi a cura di Domenico Caiazza
Traduzione a cura del prof. Marcello Gaggiotti